라틴어 문장 검색

hinc illa cognitio virtutis existit, efflorescunt genera partesque virtutum, invenitur, quid sit quod natura spectet extremum in bonis, quid in malis ultumum, quo referenda sint officia, quae degendae aetatis ratio deligenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 71:2)
Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti tartara caeruleosque implexae crinibus angues Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora atque Ixionii vento rota constitit orbis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:10)
tum deinde efflorescat non multum inter se distantium tempore oratorum ingens proventus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 177:1)
quidquid Romana facundia habet quod insolenti Graeciae aut opponat aut praeferat circa Ciceronem effloruit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 6:7)
Quorum quae vis quaeve proprietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non pertinent, transilire mihi permiseris, quare tres Gratiae et quare sorores sint, et quare manibus implexis, et quare ridentes et iuvenes et virgines solutaque ac perlucida veste.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 23:1)
nam cum fatum nihil aliud sit, quam series implexa causarum, ille est prima omnium causa, ex qua ceterae pendent.
(세네카, 행복론, Liber IV 31:1)
nodosa sortis verba et implexos dolos ac triste carmen alitis solvi ferae.
(세네카, 오이디푸스 2:11)
"nimirum Martius anguis, quaeque novis proavum tellus effloruit armis - hinc animi tristes nimiusque in pectore Mavors, et de matre nihil, sponte en ultroque peremptus inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권365)

SEARCH

MENU NAVIGATION